Quia tamen manifestum est Sion civitatem Dei esse; quae est civitas Dei, nisi sancta Ecclesia? Homines enim amantes se invicem, et amantes Deum suum qui in illis habitat, faciunt civitatem Deo. Quia lege quadam civitas continetur; lex ipsa eorum, caritas est; et ipsa caritas, Deus est: aperte enim scriptum est: Deus caritas est. Qui ergo plenus est caritate, plenus est Deo; et multi pleni caritate, civitatem faciunt Deo. Ista civitas Dei vocatur Sion: ergo Ecclesia est Sion. In illa est magnus Deus. In illa esto, et non erit praeter te Deus. Cum autem fuerit in te Deus, quia tu factus es de Sion, membrum de Sion, civis de Sion, pertinens ad societatem populi Dei...
Enarrationes in Psalmos 98, 4
No hay comentarios:
Publicar un comentario